- APERIRI foris
- APERIRI forisἔξω ἀνοίγεςθαι, dicebantur olim ianuae, quae aperturas habebant in exteriores partes, ut loquitur Vitruvius l. 4. c. 6. quô modô fores aperiebantur, apud Atticos antiquos. Nempe qui intus domô exibant, carum aperturam in exteriores partes et versus publicum proiciebant. Hinc iocô apud Comicos; qui intus exeunt, prius ostium percutiunt et crepitum faciunt, ut, qui extra sunt, admoneantur recedere, ne apertura ostii laederer transeuntes; quod ψοφεῖν θὑραν dixêre, crepare ostium Latini. Terent. Andr. Act. 4. se. 1. crepuit a Glycerio ostium. Atcum externus ostium pulfaret intraturus, κόπτειν dicebatur τὴν θύραν. Pandebautur autem foras pleraeque ianuae, quae intus occludi consuevêre: sie apud Atticos dictos, ἔσωθεν κατεκλείοντα, ἔξω ἠνοίγοντο, intus obserabantur, extra aperiebantur. Mediae vero Graeciae temporibus, quaesub Imperio Romano fuit, fores ἔσω ἠνοίγοντο, i. e. interiorem partem aperturam inclinabant> forinsecus tamen habuere adfixas et aptatas seras, quibus occludebantur, etc. Qua dere vide Salmas. ad solin. p. 934. et infra, Ostii apertura. it. ubi de Triumphali domo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.